#Num. XXII#Num. XXIII#Num. XXIV#Matth. II
Cum ergo iret, Balac occurrit ei in extremis finibus Moabitarum, magnifice suscipiens eum, et dedit ei munera. Cui contestatus Balaam ait: Non potero loqui nisi quod posuerit Dominus in ore meo. Ascenderuntque pariter excelsa montis, unde extremam partem populi intuebantur. Aberant autem ab exercitu Domini stadiis quadraginta. Dicitque Balaam ad Balac: Aedifica hic septem aras, et para totidem vitulos, et ejusdem numeri arietes. Cumque imposuissent ambo vitulum et arietem super aram, dicit Balaam regi: Sta juxta holocaustum, vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quod jusserit loquar tibi. Cumque abiisset, posuit Dominus verba in ore ejus. Qui rediens coram omnibus assumpta parabola, vel incoepta ratione sua, ut Hebraeus habet, ait: Quomodo maledicam populo, cui benedixit Dominus? Habitabit solus inter gentes, et non reputabitur, id est singularis erit prae omnibus et innumerabilis. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Contristatus Balac ait: Quid est quod agis? Duxitque eum ad alium locum excelsum montis Phasga, unde aliam partem populi videre posset, secundum errorem gentilium putans omnia locis inesse et temporibus, et Deum sicut hominem posse mutari. Cumque juxta modum praedictum statuissent ibi septem aras, et imposuisset holocaustum, iterum posuit Dominus verba in ore ejus, et revertens ait: Non est idolum in Jacob, nec simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Surget ut leo, quasi leaena non accubabit, donec devoret praedam, id est terram Chananaeorum. Tunc ait Balac: Saltem nec benedicas eis, nec maledicas. Itemque duxit eum super montem Phogor, statuitque septem aras impositisque holocaustis per singulas, non abiit Balaam, sicut ante, ut augurium quaereret, sed elevans oculos vidit Israel commorantem in tentoriis per tribus suas, et irruente in se spiritu Dei, ait loquens de se: Dixit Balaam filius Beor: Homo cujus obscuratus est oculus, auditor sermonum Dei. Quam pulchra tabernacula tua, Jacob. Hebraeus habet, et translatio Origenis: Cujus oculus revelatus est. Tamen idem est sensus, quia dum dormiret, in somnis vidit haec quae dicebat: unde et obturatus erat oculis carnis, et revelatus oculus mentis. Unde et sequitur: Qui cadit, et aperiuntur oculi ejus. Hebraeus plenius habet: Qui ponit, id est qui collocat se in lecto. Addidit etiam apertam de Saule prophetiam dicens: Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius. Quod factum est Sauli, quia pepercerat Agag regi Amalecitarum: Et post, direxit verba ad populum: Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus, qui maledixerit, in maledictione reputabitur. Cumque irasceretur Balac, dixit quod in discessu suo daret ei consilium quid faceret adversus populum hunc. Iterumque assumpta parabola ait: Orietur stella ex Jacob et consurget virga, id est Maria, ex Israel, et percutiet duces Moab, et vastabit omnes filios Seth. Quasi dicat, vastabit totum genus humanum, quod scilicet carnale in bonis conteret et malos perdet. De Seth enim totum genus humanum est, de quo fuit Noe, filii enim Cain diluvio perierunt. Secundum hoc vaticinium dicitur venisse Magos in Judaea, visa stella, et tunc exstitisse apud eos scripta Balaam super hac re. Prophetavit quoque, quod Israel Idumaeos, et Amalec, qui fuit principium pugnantium contra eos, subjiceret sibi. Prophetavit etiam quod Assyrii terram vastarent, etiam Cinaeos, qui erant de fortissimo genere, scilicet de Jethro. Addiditque: Venient in trieribus de Italia, et superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum ipsi peribunt. Monarchiam praedixit Romanorum, et in fine temporum destructionem eorumdem. Dicit Josephus, eum prophetasse adhuc totum orbem futurum eorum habitaculum in aeternum, etiam insulas. Et cum pars prophetiae sit impleta, reliquum pro certo credimus implendum.